GESTAMES

GESTAMES
GESTAMES
apud Solin. c. 2. ubi de coralii ramulis, Excuduntur ex illis multa gestamina. Habet einem ---- materiahaec quandam potestatem, ac propterea, quidquid inde sit, ducitur inter salutaria. Et Plin. de eodem, Aruspices eorum Vatesque inprimis religiosum id gestamen amoliendis periculis arbitrantur: dicitur, quidquid gestatur ad ornatum aut usum medicum magicumqueve, qualia Periapta, de quibus infra. Sed et quid quid ad indutum, hoc enim nomine vestes etiam veniunt apud Latinos, ut φορήματα apud Graecos: quorum recentiores φορεσίας vocant quaelibet vestimenta. Salmas. ad Solin. p. 90. Neque vero, ea quae gestantur solum gestamina, sed et vehicula, quae gestant, quoque voce eâ indigitari consuevêre, Graecis φορεῖα, qua de eius notione vide supra in voce Basterna. Sic Gestatoria dicuntur medii aevi Scriptoribus, Alberto Aq. Hist. Palaestinae l. 3. c. 4. l. 7. c. 20. l. 9. c. 22. Caesario Heisterbac. Mirac. l. 2. c. 32. Aliis. Gestatoriae Sidon. l. 8. c. 8. Gestoria, vet. Scholiastae Statii Theb. l. 6. v. 512. lecticae quibus gestantur afflicti vulneribus aut easu aliquo alio, vide Casp. Barth. ad h. l. et hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”